- ERYX
- I.ERYXButae et Veneris fil. qui cum viribus plurimum plleret, hospites ad caestuum certamen solebat provocare: quâ ratione cum non paucos trucidasset ab Hercule ex Hispania redeunte superatus occubuit: atque in monte, quo Veneri matri templum condiderat, sepultus est. Virg. Aen. l. 5. v. 402.---- Quibus acer Eryx in proelia suetusFeere mannum, duroque intendere Brachia terge.Ibis. v. 392.Nequaquam memoratus EryxIbid v. 412.Haec Germanus Eryx quondam tuus arma gerebatIbis v. 483.Hanc tibi Eryx meliorem animam pro morte daretis.II.ERYXIndus quidam, qui procedente Alexandro Embolima, angustias itineris viginti milibus armatorum obsedit, quemIndi, sive odio, sive gratiam victoris inituri, fugientem adorti interemêrunt, caputque eius atque arma ad Alexandrum detulêrunt. Curt. l. 8. c. 11. et 12.III.ERYXmons Siciliae, in ora Bor. et Occ. apud Drepanum ubem, ab ea 2. mill. p. distans introrsum. Ovid. Fast. l. 4. v. 476.---- Zephyro semper apertus Eryx.Erat autem mons altissimus et solo Aetnâ minor. Polyb. l. 1. Μεγέςθει δὲ παρὰ πολὺ διαφέρει τῶν κατα την` Σικελίαν ὀρῶν, πλην` τῆς Α῎ιτνης. Solin. Eminet Sicilia montibus Aetnâ, et Eryce. Diod. l. 4. ascensum ad Erycem tradit esse triginta stadiorum. Τῆς ἀναβάσεως οὔσης ςταδίων. Inde Virg. Aen. l. 5. v. 35.At procul excelso miratus vertice montis.Idem. l. 12. v. 701.Quantus Athos, aut quantus Eryx.De Eryce loquitur Theocr. Idyl. 15.Α᾿ιπεινην´ τῆς Ε῎ρυκα. ----Ovid. de arte Am. l. 2. v. 420.Colle sub umbroso quae tenet altus Eryx.Et Sil. Italic. Bell. Punic. l. 14. v. 204.Nec non altus Eryx,Lucan. Civil Bell. l. 2. v. 665.Ut maris Aegaei medias si celsus in undasDepellatur Eryx. ----In summo vertice huius montis templum fuit Veneris Erycinae Polyb. l. 1. Τούτου δὲ ἐπ᾿ ἀυτῆς τῆς κορμφῆς, οὔσης ἐπιπέδου, κεῖται τὸ τῆς Α᾿φροδίτης τῆς Ε᾿ρυκίνης ἱερον, ὅπερ ὁμολογουμένως ἐπιφανέςτατόν ἐςτι τῷ τε πλούτῳ καὶ τῇ λοιπῇ προςτασίᾳ τῶ κατα την` Σικελίαν ὀρῶν. Mela, Montium (Siciliae) Eryx maxime memoratur, ob delubrum Veneris ab Aenea conditum. Virg. Aen. l. 5. v. 759.Tum vicina astris Erycino in vertice sedesFundatur Veneri Idaliae.Hanc impense coluisse Poenos testatur Diod. l. 4. Καρχηδόνιοι μέρους τῆς Σικελίας κυριεύσαντες, οὐ διέλιπον τιμῶντες την` ςθεὸν διαφερόντως. Nempe Venus est Phoenicum Astarte, cuius cultum ab illis Graeci edidicerant. Notum enim est ex Pausan. nullum in Graecia fuisse Veneris templum antiquius templo Cythereae Veneris, quod in Cytheris Phoenices condiderant; proinde etiam aedes Erycinae Veneris videtur eosdem habuisse conditores, quicquid Graeci de Aenea ac Troianis garriant, aut vero a Daedalo, quem ferunt saxum Erycis antea confragosum complanasse, muro per praecipitia ducto, ut latior esset area. Vide Diod. l. 4. et Pomp. Sabin. in Aen. l. 5. Sed et in Erycis vertice fuit urbs eiusdem cum monte nominis, de qua Polyb. ubi supra: Η῾δὲ πόλις ὑπ᾿ ἀμσην` την` κορυφην` τέτακται, πάνυ μακρὰν ἔχουσα, καὶ προσάντη πανταχόςθεν την` ἀνάβασιν. Fuit etiam Eryces fluv. nascens ex Eryce monte et urbe de qua Callias apud Macrob. l. 5. c. 18. Η῾ δὲ Ε᾿ρύκη τῆς μὲν Γελώας ὅσον ἐννενήκοιτα ςτάδια διέςτηκεν. Ε᾿πιεικῶς δὲ χέῤρος ἐςτὶν τό τε ὄρος καὶ τὸ παλαιὸν γεγενημένη πόλις, ὑφ᾿ ἧ καὶ τοὺς, Δέλλους καλουμένους εἶναι συμβέβηκε: Eryce a Gelensium finibus 90. circiter stadia distat. Valde autem deserta atque inculta sunt, cum mons, tum quod in eo quondam fuit Siculorum oppidum, sub quo et Delli siti sunt. Mons hodie vocatur Catalfano, ubi (inquit Facellus) ingentis urbis vetustae, dirutae, ac magnae quoque arcis mirae spectantur ex quadratis lapidibus ruinae. Hae sunt ruinae oppidi Eryces, cui, si Steph. credimus in voce Α᾿κράγας, nomen dedit amnis Eryces. Sed uttique nomen a monte, qui Punice dictus est Harucas vel hareces, et Graece Ε᾿ρύκης vel Ε῎ρυξ, ut mons prior prope Drepanum: Hic enim, de quo iam agimus, non longe aberat a Palicis Nic. Lloyd. Opp. Eryces nunc vicus vallis Mazarae, Trapano del monte dictus, ob incolas, Drepanum translatos, a quo vix 3. mill. distat in Ort. Mons autem, cui insidet, monte di S. Giuliano Baudr.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.